Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 134

Transcription

106 DE QUANTITATIBUS TRANSCENDENT. LIB. I. culi expedite definiri possit, perspicuum est pro Tangente $t$ fractionem satis parvam substitui debere. Sic ope hujus Seriei facile reperietur longitudo Arcus $z$, cujus Tangens $t$ aequetur $\frac{1}{10}$, foret enim iste Arcus $z = \frac{1}{10} - \frac{1}{3000} + \frac{1}{500000} - \&c.$, cujus Seriei valor per approximationem non difficulter in fractione decimali exhiberetur. At vero ex tali Arcu cognito nihil pro longitudine totius Circumferentiae concludere licebit, cum ratio, quam Arcus, cujus Tangens est $=\frac{1}{10}$, ad totam Peripheriam tenet, non sit assignabilis. Hanc ob rem ad Peripheriam indagandam, ejusmodi Arcus quaeri debet, qui sit simul pars aliquota Peripheriae, & cujus Tangens satis exigua commode exprimi queat. Ad hoc ergo institutum sumi solet Arcus $30^\circ$. cujus Tangens est $=\frac{1}{\sqrt{3}}$, quia minorum Arcuum cum Peripheria commensurabilium Tangentes nimis fiunt irrationales. Quare, ob Arcum $30^\circ = \frac{\ [TRUNCATED]
confidence 0.94 8 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.