Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 141

Transcription

FACTORUM TRINOMIALIUM. 113 $n$, substituantur, iis vero casibus quibus Factor quadratus prodit, CAP. IX. tantum ejus radicem Factoribus annumerari debere. 151. Si proposita sit haec Functio $a^n - z^n$, ejus Factor trinomialis erit $pp - 2pqz.\cos.\phi + qqzz$, si posito $r = \frac{p}{q}$, fuerit $0=a^n - r^n.\cos.n\phi$ & $0=r^n.\sin.n\phi$. Erit ergo iterum $\sin.n\phi = 0$, ideoque $n\phi = (2k+1)\pi$ vel $n\phi = 2k\pi$. Hoc autem casu valor posterior sumi debet, ut sit $\cos.n\phi = +1$, qui dat $0=a^n-r^n$ & $r = \frac{p}{q} = a$. Habebitur itaque $p=a$; $q=1$; & $\phi = \frac{2k\pi}{n}$; unde Factor trinomialis formulae propositae erit $= aa - 2az.\cos.\frac{2k\pi}{n} + zz$; quae forma, si loco $2k$ omnes numeri pares non majores quam $n$ ponantur, simul dabit omnes [TRUNCATED]
confidence 0.60 18 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.