Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 15
Transcription
EPIST. DEDICAT. $III$
simi rerum in his abstrusissimarum interpretis locum sit consequutus. Quem quin egregiè tueatur, immò tollat se altiùs quoque opere isthoc, nemo dubitabit, certior hisce factus, indulsisse Te mihi, ut illustrissimo nomini Tuo dicatum publicè prodiret. Pertinere autem hoc in me collatum beneficium ad Auctoris decus probe intelligens, Ipse, ut eo uterer, lubens concessit ; & cum in rem meam faciat omnimodò, quî neglexissem?
Ab his equidem, quibus Libros inscribunt, sibi nescio quid ideò deberi, plerique tacitè constituunt ; acceptaque beneficia quodammodo remunerari, ut sese ferè nexu liberent omni. Ego verò secus sentio. Mihi certè merum est beneficium patroni, quòd scriptoris aut excusoris
* 2 opera
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.