Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 156

Transcription

128 DE USU FACTORUM INVENTORUM LIB. I. $\frac{\sin. \frac{1}{2}(g+v)}{\sin. \frac{1}{2}g} = \cos. \frac{1}{2}v + \cot. \frac{1}{2}g . \sin. \frac{1}{2}v = (1+\frac{v}{g})(1-\frac{v}{2\omega-g})(1+\frac{v}{2\omega+g})(1-\frac{v}{4\omega-g}) \&c.$ Quorum Factorum lex progressionis satis est simplex & uniformis; atque ex his expressionibus per multiplicationem oriuntur ex ipsae, quae §. praecedente sunt inventae. CAPUT X. De usu Factorum inventorum in definiendis summis Serierum infinitarum. 165. Si fuerit $1 + Az + Bz^2 + Cz^3 + Dz^4 + \&c. = (1+\alpha z)(1+\beta z)(1+\gamma z)(1+\delta z) \&c.$, hi Factores, sive sint numero finiti sive infiniti, si in se actu multiplicentur, illam expressionem $1 + Az + Bz^2 + Cz^3 + Dz^4 + \&c.$, producere debent. Æquabitur ergo coëfficiens $A$ summæ omnium quantitatum $\alpha + \beta + \gamma + \delta + \epsilon + \&c.$. Coëfficiens vero $B$ æqualis erit summæ productorum ex binis, eritque $B = \alpha\beta + \alpha\gamma + \alpha\delta + \beta\gamma + \beta\delta + \gamma\delta + \&c.$. Tum vero coëfficiens $C$ æquabitur summæ productorum ex ternis, nempe erit $C = \alpha\beta\gamma + \alpha\beta\delta + \beta\gamma\delta + \alpha\gamma\delta + \&c.$. Atque ita porro erit $D = $ summæ productorum ex quaternis, $E = $ summæ productorum ex quinis, &c., id quod ex Algebra communi constat. 166. Quia summa quantitatum $\alpha + \beta + \gamma + \delta + \&c.$, datur una cum summa productorum ex binis, hinc summa Quadratorum $\alpha^2 + \beta^2 + \gamma^2 + \delta^2 + \&c.$, inveniri poterit, quippe quae æqualis est Quadrato summæ demtis duplicibus productis ex binis. Simili modo summa Cuborum, Biquadratorum & altiorum Potestatum definiri potest: si enim ponamus $P = $
confidence 0.44 14 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.