Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 177

Transcription

SINUUM EXPRESSIONIBUS INFINITIS. 149 ctoribus infinitis constant, valores veri vel per Circuli Peri- CAP. XI. pheriam, vel per Sinus & Cosinus Angulorum datorum assignari possunt, quod ipsum non parvi est momenti, cum etiamnunc aliæ methodi non constent, quarum ope hujusmodi productorum infinitorum valores exhiberi queant. Ceterum vero hujusmodi expressiones parum utilitatis afferunt, ad valores cum ipsius $\pi$ tum Sinuum Cosinuumve Angulorum $\frac{m\pi}{2n}$ per approximationem eruendos. Quanquam enim isti Factores $\frac{\pi}{2} = 2(1-\frac{1}{9})(1-\frac{1}{25})(1-\frac{1}{49})$ &c., in fractionibus decimalibus non difficulter in se multiplicantur, tamen nimis multi termini in computum duci deberent, si valorem ipsius $\pi$ ad decem tantum figuras justum invenire vellemus. 189. Præcipuus autem usus hujusmodi expressionum, etsi infinitarum, in inventione Logarithmorum versatur, in quo negotio Factorum utilitas tanta est, ut fine illis Logarithmorum supputatio esset difficillima. Ac primo quidem, cum fit $\pi = 4(1-\frac{1}{ [TRUNCATED]
confidence 0.99 4 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.