Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 299
Transcription
NUMERORUM.
271
325. Quod si autem hoc productum
CAP. XVI.
$(1+x)(1+x^2)(1+x^3)(1+x^4)(1+x^5)(1+x^6)$ &c.,
evolvatur, sequens prodibit Series
$1+x+x^2+2x^3+2x^4+3x^5+4x^6+5x^7+6x^8+8x^9+10x^{10}+$ &c.,
in qua quisque coëfficiens indicat, quot variis modis Exponens ipsius $x$ per additionem numerorum inæqualium oriri possit. Sic numerus 9 octo variis modis per additionem ex numeris inæqualibus formari potest.
$9=9$
$9=6+2+1$
$9=8+1$
$9=5+4$
$9=7+2$
$9=5+3+1$
$9=6+3$
$9=4+3+2$
326. Ut comparationem inter has formas instituamus, fit
$P = (1-x)(1-x^2)(1-x^3)(1-x^4)(1-x^5)(1-x^6)$ &c.,
&
$Q = (1+x)(1+x^2)(1+x^3)(1+x^4)(1+x^5)(1+x^6)$ &c.,
erit
$PQ=(1-x^2)(1-x^4)(1-x^6)(1-x^8)(1-x^{10})(1-x^{12})$ &c.,
qui Factores cum omnes in P contineantur, dividatur P per PQ, erit $\frac{1}{Q}=(1-x)(1-x^3)(1-x^5)(1-x^7)(1-x^9)$ &c.,
ideoque
$Q = \frac{1}{(1-x)(1-x^3)(1-x^5)(1-x^7)(1-x^9) \text{ &c.}},$
quæ fractio si evolvatur, prodibit Series, in qua quisque coëfficiens indicabit, quot variis modis Exponens ipsius $x$, per additionem ex numeris imparibus produci possit. Cum igitur hæc expressio æqualis sit illi, quam in §. præcedente contemplati sumus, sequitur hinc istud theorema.
Quot
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.