Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 301
Transcription
NUMERORUM.
273
$(1+x)(1+x^2)(1+x^4)(1+x^8)(1+x^{16})(1+x^{32})$ &c.,
CAP. XVI.
in qua Exponentes ipsius $x$ in ratione dupla progrediuntur. Hæc expressio si evolvatur, reperietur quidem hæc Series
$1 + x + x^2 + x^3 + x^4 + x^5 + x^6 + x^7 + x^8 +$ &c.;
quoniam vero dubium esse potest, utrum hæc Series in infinitum hac lege geometrica progrediatur, hanc ipsam Seriem investigemus. Sit igitur
$P = (1+x)(1+x^2)(1+x^4)(1+x^8)(1+x^{16})$ &c.,
ac ponatur Series per evolutionem oriunda
$P = 1 + \alpha x + \beta x^2 + \gamma x^3 + \delta x^4 + \epsilon x^5 + \zeta x^6 + \eta x^7 + \theta x^8 +$ &c.,
Patet autem si loco $x$ scribatur $xx$, tum prodire productum
$(1+xx)(1+x^4)(1+x^8)(1+x^{16})(1+x^{32})$ &c. $= \frac{P}{1+x}$:
facta ergo in Serie eadem substitutione erit
$\frac{P}{1+x} = 1 + \alpha x^2 + \beta x^4 + \gamma x^6 + \delta x^8 + \epsilon x^{10} + \zeta x^{12} +$ &c.,
multiplicetur ergo per $1+x$, eritque
$P = 1 + x + \alpha x^2 + \alpha x^3 + \beta x^4 + \beta x^5 + \gamma x^6 + \gamma x^7 + \delta x^8 + \delta x^9 +$ &c.,
qui valor ipsius $P$ si cum superiori comparetur, habebitur
$\alpha = 1; \beta = \alpha; \gamma = \alpha; \delta = \beta; \epsilon = \beta; \zeta = \gamma; \eta = \gamma;$ &c.,
erunt ergo omnes coëfficientes $= 1$, ideoque productum propositum $P$ evolutum dabit Seriem geometricam
$1 + x + x^2 + x^3 + x^4 + x^5 + x^6 + x^7 +$ &c.,
329. Cum igitur hic omnes ipsius $x$ Potestates, singulæque semel occurrant, ex forma producti $(1+x)(1+x^2)(1+x^4)$ &c., sequitur, omnem numerum integrum ex terminis progressionis
Euleri Introduct. in Anal. infin. parv.
Mm
gco-
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.