Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 62

Transcription

LIB. I. 34 DE TRANSFORMATIONE 46. Quaecunque ergo proposita fuerit Functio rationalis fracta $\frac{M}{N}$, ea sequenti modo in partes resolvetur, atque in formam simplicissimam transmutabitur. Quaerantur denominatoris $N$ omnes Factores simplices sive reales sive imaginarii; quorum qui sibi pares non habeant, seorsim tractentur & ex unoquoque per §. 41, fractio partialis eruatur. Quod si idem Factor simplex bis vel pluries occurrat, ii conjunctim sumantur atque ex eorum producto, quod erit potestas formae $(p-qz)^n$, quaerantur fractiones partiales convenientes per §. 45. Hocque modo cum ex singulis Factoribus simplicibus denominatoris erutae fuerint fractiones partiales, tum harum omnium aggregatum aequabitur Functioni propositae $\frac{M}{N}$, nisi fuerit spuria; si enim fuerit spuria, pars integra insuper extrahi atque ad istas fractiones partiales inventas adjici debebit, quo prodeat valor Functionis $\frac{M}{N}$ in forma simplicissima expressus. Perinde autem est sive fractiones partiales ante extractionem partis integrae, sive post quaerantur. Exdem enim ex singulis denominatoris $N$ Factoribus prodeunt fractiones partiales, sive adhibeatur ipse numerator $M$, sive idem quocunque denominatoris $N$ multiplo vel auctus vel minutus; id quod regulas datas contemplanti facile patebit. EXEMPLUM. Quaeratur valor Functionis $\frac{1}{z^3(1-z)^2(1+z)}$ in forma simplicissima expressus. Sumatur primum Factor denominatoris solitarius $1+z$, qui dat $\frac{p}{q}=-1$. erit $M=1$ & $Z = z^3-2z^4+z^5$. Hinc ad fractionem $\frac{A}{1+z}$ inveniendam, erit $A = \frac{1}{z^3-2z^4+z^5}$, posito $z=-1$; ideoque fit $A = -$.
confidence 0.90 17 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.