Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 80
Transcription
52 DE EXPLICATIONE FUNCTIONUM
LIB. I. in qua potestas $z^n$ coëfficientem habebit $\frac{(n+1)(n+2)}{1 \cdot 2} a^n a +$
$\frac{n(n+1)}{1 \cdot 2} a^{n-1} b + \frac{(n-1)n}{1 \cdot 2} a^{n-2} c$. Quod si autem
ponatur $a=1$ & $z=1$, Series haec abibit in progressio-
nem generalem secundi ordinis, cujus differentiae secundae sunt
constantes. Designet $A+B+C+D+E+$ &c. hujus-
modi progressionem, erit ea simul Series recurrens, cujus qui-
libet terminus ex tribus antecedentibus ita determinatur ut fit
$D=3C-3B+A$; $E=3D-3C+B$; $F=3E-3D+C$ &c.
Cum igitur terminorum in progressione arithmetica proceden-
tium secundae differentiae quoque sint aequales, nempe $=0$,
haec proprietas quoque ad progressiones arithmeticas exten-
ditur.
66. Simili modo haec fractio $\frac{a+bz+cz^2+dz^3}{(1-az)^4}$ dabit
Seriem infinitam, in qua potestas ipsius $z$ quaecunque $z^n$
hunc habebit coëfficientem $\frac{(n+1)(n+2)(n+3)}{1 \cdot 2 \cdot 3} a^n a +$
$\frac{n(n+1)(n+2)}{1 \cdot 2 \cdot 3} a^{n-1} b + \frac{(n-1)n(n+1)}{1 \cdot 2 \cdot 3} a^{n-2} c +$
$\frac{(n-2)(n-1)n}{1 \cdot 2 \cdot 3} a^{n-3} d$: posito ergo $a=1$ & $z=1$;
haec Series in se complectetur omnes progressiones algebraicas
tertii ordinis, quarum differentiae tertiae funt constantes: omnes
ergo hujus ordinis progressiones, cujusmodi fit $A+B+C+D$
$+E+F+$&c. erunt simul recurrentes ex denominatore $1-4z$
$+6z^2-4z^3+z^4$ ortae; unde erit $E=4D-6C+$
$4B-A$; $F=4E-6D+4C-B$ &c., quae proprietas
simul in omnes progressiones inferiorum ordinum competit.
67. Hoc modo ostendentur omnes progressiones algebraicas
cujuscunque ordinis, quae tandem ad differentias constantes
deducunt, esse Series recurrentes, quarum lex definiatur ex de-
nominatore $(1-z)^n$, existente $n$ numero majore quam is,
qui ordinem progressionis indicat. Cum igitur $a^m + (a+b)^m +$
$(a+2b)$
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.