Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 84
Transcription
56 DE EXPLICATIONE FUNCTIONUM
LIB. I.
$(P+Q)^{-\frac{1}{3}} = P^{-\frac{1}{3}} - \frac{1}{3} P^{-\frac{4}{3}} Q + \frac{1 \cdot 4}{3 \cdot 6} P^{-\frac{7}{3}} Q^2 - \frac{1 \cdot 4 \cdot 7}{3 \cdot 6 \cdot 9} P^{-\frac{10}{3}} Q^3 + \&c.$
$(P+Q)^{\frac{2}{3}} = P^{\frac{2}{3}} + \frac{2}{3} P^{-\frac{1}{3}} Q - \frac{2 \cdot 1}{3 \cdot 6} P^{-\frac{4}{3}} Q^2 + \frac{2 \cdot 1 \cdot 4}{3 \cdot 6 \cdot 9} P^{-\frac{7}{3}} Q^3 - \&c.$
&c.
72. Hujusmodi ergo Serierum termini ita progrediuntur ut quilibet ex antecedente formari possit: sit enim Seriei, quae ex $(P+Q)^{\frac{m}{n}}$ nascitur, terminus quilibet $= M P^{\frac{m-kn}{n}} Q^k$ erit sequens $= \frac{m-kn}{(k+1)n} M P^{\frac{m-(k+1)n}{n}} Q^{k+1}$. Notandum autem est in quovis termino sequente exponentem ipsius P unitate decrescere, contra vero exponentem ipsius Q unitate crescere. Quo autem haec facilius ad quemvis casum accommodentur, forma generalis $(P+Q)^{\frac{m}{n}}$ ita exponi potest $P^{\frac{m}{n}} (1+\frac{Q}{P})^{\frac{m}{n}}$: evoluta enim formula $(1+\frac{Q}{P})^{\frac{m}{n}}$ Serieque resultante per $P^{\frac{m}{n}}$ multiplicata, prodibit ipsa Series ante data. Tum vero si $m$ non solum numeros integros denotet, sed etiam fractos, pro $n$ tuto unitas collocari poterit. Quibus factis, si pro $\frac{Q}{P}$, quae est Functio ipsius $z$, ponatur $Z$, habebitur
$(1+Z)^m = 1 + \frac{m}{1} Z + \frac{m(m-1)}{1 \cdot 2} Z^2 + \frac{m(m-1)(m-2)}{1 \cdot 2 \cdot 3} Z^3 + \&c.$ Ad sequentes progressionum leges autem observandas conveniet hanc formulae generalis in Seriem conversionem notasse
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.