Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 209
Transcription
202 DE METHODO
$4sr'ds+2r'ds+2r's'ds=0$. Sit $s=v-\frac{1}{r}$, fiet
$dr+rrdu = \frac{ndv}{2(1+vv)}$; quæ æquatio integrationem admittit, quoties est $n=2i(i-1)$ denotante $i$ numerum integrum quemcunque: ut si sit $n=4$, fiet $r=\frac{2v}{1+vv} + \frac{1}{(1+vv)^2\int\frac{dv}{(1+vv)^2}}$; ex qua retrogrediendo constructio absolvi poterit.
EXEMPLUM X.
50. Inter omnes curvas, in quibus $\int xTdx$ eundem obtinet valorem; invenire eam in qua sit $\int yTdx$ maximum vel minimum, existente $T$ functione quacunque ipsius $p$, ita ut sit $dT=Pdp$.
Ad formulæ $\int xTdx$ valorem differentialem inveniendum; notandum est esse $d.xT=Tdx+xPdp$, ex quo illius valor differentialis erit $nv.d.xP$. Ex altera autem formula $\int yTdx$ habetur $d.yT=Tdy+yPdp$, unde ejus valor differentialis erit $nv.(Tdx-d.yP
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.