Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 70

Transcription

AD CURVAS INVENIENDAS ABSOLUTA. 63 ductionem integralium formula $\int Zq dx$, seu $\int \frac{Zddy}{dx}$, reduci potest ad talem formam $T + \int V dx$, in qua $T$ & $V$ sint functiones ipfarum $x, y$ & $p$ tantum, non amplius involventes $q$. Cum igitur $T$ sit quantitas absoluta, atque idcirco in maximi minimive inquisitionem non cadat, formula $\int Zq dx$ fiet maxima vel minima, si $\int V dx$ talis reddatur; adeo ut hujusmodi formulæ $\int Zq dx$ reduci queant ad praecedentis Problematis statum; unde mirum non est, quod pro curvis satisfacientibus aequatio differentialis secundi gradus duntaxat reperiatur. Quo autem memorata reductio formulæ $\int Zq dx$ seu $\int Zdp$ ad $T + \int V dx$ melius percipiatur; ponamus, cum $T$ sit functio ipfarum $x, y$ & $p$, esse $dT = \varrho dx + \sigma dy + \tau dp = (\varrho + \sigma p)dx + \tau dp$; & ex aequalitate $\int Zdp = T + \int V dx$, erit $Zdp = (\varrho + \sigma p) [TRUNCATED]
confidence 0.58 20 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.