Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 100

Transcription

72 DE QUANTITATIBUS LIB. I. $+\frac{1}{16}; -\frac{1}{8}; +\frac{1}{4}; -\frac{1}{2}; +1; -2; +4; -8; +16.$ Præterea vero si Exponenti $z$ valores tribuantur fracti, Potestas $a^z = (-2)^z$ mox reales mox imaginarios induet valores, erit enim $a^{\frac{1}{2}} = \sqrt{-2}$, imaginarium; at erit $a^{\frac{1}{3}} = \sqrt[3]{-2} = -\sqrt[3]{2}$ reale: utrum autem, si Exponenti $z$ tribuantur valores irrationales, Potestas $a^z$ exhibeat quantitates reales an imaginarias, ne quidem definiri licet. 100. His igitur incommodis numerorum negativorum loco $a$ substituendorum commemoratis, statuamus $a$ esse numerum affirmativum, & unitate quidem majorem, quia huc quoque illi casus, quibus $a$ est numerus affirmativus unitate minor, facile reducuntur. Si ergo ponatur $a^z = y$, loco $z$ substituendo omnes numeros reales, qui intra limites $+\infty$ & $-\infty$ continentur, $y$ adipiscetur omnes valores affirmativos intra limites $+\infty$ & $0$ contentos. Si enim sit $z = \infty$ erit $y = \infty$; si $z=0$ erit $y=1$, & si $z = -\infty$ fiet $y=0$. Vicissim ergo quicunque valor affirmativus pro $y$ accipiatur, dabitur quoque valor realis respondens pro $z$ ita ut sit $a^z = y$; sin autem ipsi $y$ tribueretur valor negativus, Exponens $z$ valorem realem habere non poterit. 101. Si igitur fuerit $y = a^z$, erit $y$ Functio quædam ipsius $z$, &, quemadmodum $y$ a $z$ pendeat, ex natura Potestatum facile intelligitur; hinc enim quicunque valor ipsi $z$ tribuatur, valor ipsius $y$ determinatur. Erit autem $yy = a^{2z}$; $y^3 = a^{3z}$: & generaliter erit $y^n = a^{nz}$; unde sequitur fore $\sqrt{y} = a^{\frac{1}{2}z}$; $\sqrt[3]{y} = a^{\frac{1}{3}z}$ & $\frac{1}{y} = a^{-z}$; $\frac{1}{yy} = a^{-2z}$; & $\frac{1}{\sqrt{y}} = a^{-\frac{1}{2}z}$, & ita porro. Præterea, si fuerit $v = a^x$ erit $vy = a^{x+z}$ & $\frac{v}{y} = a^{x-z}$, quorum subsidiorum beneficio eo facilius valor ipsius $y$ ex dato valore ipsius $z$ inveniri potest. EXEM-
confidence 0.41 48 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.