Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 103
Transcription
EXPONENTIALIBUS AC LOGARITHMIS. 75
tionalium & integrorum Logarithmi desiderari, quia ex his Lo- CAP. VI.
garithmi Fractionum ac numerorum surdorum inveniri possunt.
Cum igitur Logarithmi numerorum, qui non sunt Potestates
basis $a$, neque rationaliter neque irrationaliter exhiberi queant,
merito ad quantitates transcendentes referuntur, hincque Loga-
rithmi quantitatibus transcendentibus annumerari solent.
106. Hanc ob rem Logarithmi numerorum vero tantum pro-
xime per Fractiones decimales exprimi solent, qui eo minus à
veritate discrepabunt, ad quo plures figuras fuerint exacti. At-
que hoc modo per solam radicis quadratæ extractionem cu-
jusque numeri Logarithmus vero proxime determinari poterit.
Cum enim, posito $ly = z$ & $lv = x$, fit $l\sqrt{vy} = \frac{x+z}{2}$;
si numerus propositus $b$ contineatur intra limites $a^2$ & $a^3$, quo-
rum Logarithmi sunt $2$ & $3$, quæratur valor ipsius $a^{2\frac{1}{2}}$ seu
$a^2\sqrt{a}$, atque $b$ vel intra limites $a^2$ & $a^{2\frac{1}{2}}$ vel $a^{2\frac{1}{2}}$ & $a^3$
continebitur, utrumvis accidat, sumendo medio proportionali,
denuo limites propiores prodibunt, hocque modo ad limites
pervenire licebit, quorum intervallum data quantitate minus
evadat, & quibuscum numerus propositus $b$ sine errore confun-
di possit. Quoniam vero horum singulorum limitum Loga-
rithmi dantur, tandem Logarithmus numeri $b$ reperietur.
EXEMPLUM.
Ponatur basis Logarithmica $a = 10$, quod in tabulis usu
receptis fieri solet; & quæratur vero tantum proxime Loga-
rithmus numeri $5$; quia hic continetur intra limites $1$ & $10$
quorum Logarithmi sunt $0$ & $1$; sequenti modo radicum ex-
tractio continua instituatur, quoad ad limites à numero propo-
sito $5$ non amplius discrepantes perveniatur.
K 2
$A =$
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.