Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 102
Transcription
74 DE QUANTITATIBUS
LIB. I. $la^4 = 4$; &c., unde a posteriori intelligi potest, quantus numerus pro basi sit assumtus, scilicet ille numerus, cujus Logarithmus est $= 1$, erit basis Logarithmica. Numerorum autem unitate minorum, affirmativorum tamen, Logarithmi erunt negativi; erit enim $l \frac{1}{a} = -1$; $l \frac{1}{aa} = -2$; $l \frac{1}{a^3} = -3$, &c.; numerorum autem negativorum Logarithmi non erunt reales, sed imaginarii, uti jam notavimus.
104. Simili modo si fuerit $ly = z$; erit $lyy = 2z$; $ly^3 = 3z$; & generaliter $ly^n = nz$, seu $ly^n = nly$, ob $z = ly$. Logarithmus igitur cujusque Potestatis ipsius $y$ æquatur Logarithmo ipsius $y$ per Exponentem Potestatis multiplicato; sic erit $l \sqrt{y} = \frac{1}{2}z = \frac{1}{2}ly$; & ita porro; unde ex dato Logarithmo cujusque numeri inveniri possunt Logarithmi quarumcunque ipsius Potestatum. Sin autem jam inventi sint duo Logarithmi, nem
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.