Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 106

Transcription

78 DE QUANTITATIBUS LIB. I. in omni Logarithmorum systemate Logarithmos diversarum ejusdem numeri Potestatum ut $y^m$ & $y^n$ tenere rationem Exponentium $m: n$. 109. Ad canonem ergo Logarithmorum pro basi quacunque a condendum sufficit numerorum tantum primorum Logarithmos methodo ante tradita, vel alia commodiori, supputasse. Cum enim Logarithmi numerorum compositorum sint æquales summis Logarithmorum singulorum Factorum, Logarithmi numerorum compositorum per solam additionem reperientur. Sic, si habeantur Logarithmi numerorum 3 & 5, erit $l 15 = l 3 + l 5$; $l 45 = 2 l 3 + l 5$. Atque, cum supra pro basi $a=10$, inventus fit $l 5 = 0,6989700$, præterea autem fit $l 10 = 1$ erit $l \frac{10}{5} = l 2 = l 10 - l 5$, ideoque orietur $l 2 = 1 - 0,6989700 = 0,3010300$; ex his autem numerorum primorum 2 & 5 Logarithmis inventis reperientur Logarithmi omnium numerorum ex his 2 & 5 compositorum; cujusmodi sunt isti 4, 8, 16, 32, 64, &c; 20, 40, 80, 25, 50; &c. 110. Tabularum autem Logarithmicarum amplissimus est usus in contrahendis calculis numericis, propterea quod ex ejusmodi tabulis non solum dati cujusque numeri Logarithmus, sed etiam cujusque Logarithmi propositi numerus conveniens reperiri potest. Sic, si $c, d, e, f, g, h$, denotent numeros quoscunque, citra multiplicationem reperiri poterit valor istius expressionis $\frac{c c d \sqrt{e}}{f \sqrt[3]{gh}}$, erit enim hujus expressionis Logarithmus $= 2 l c + l d + \frac{1}{2} l e - l f - \frac{1}{3} l g - \frac{1}{3} l h$, cui Logarithmo si quæratur numerus respondens, habebitur valor quæsitus. Inprimis autem inserviunt tabulæ Logarithmicæ dignitatibus atque radicibus intricatissimis inveniendis, quarum operationum loco in Logarithmis tantum multiplicatio & divisio adhibetur. EXEM-
confidence 0.83 13 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.