Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 109
Transcription
EXPONENTIALIBUS AC LOGARITHMIS. 81
CAP. VI.
beat = 2n, erit $\frac{1+x}{x} = 2^{\frac{1}{100}}$ & $l\frac{1+x}{x} = \frac{1}{100} l2 = 0,0030103$; hinc $\frac{1+x}{x} = \frac{10069555}{10000000}$; ergo $x = \frac{10000000}{69555} = 144$, circiter; sufficit ergo si numerus hominum quotannis parte sua $\frac{1}{144}$ augeatur. Quam ob causam maxime ridiculae sunt eorum incredulorum hominum objectiones, qui negant tam brevi temporis spatio ab uno homine universam terram incolis impleri potuisse.
111. Potissimum autem Logarithmorum usus requiritur ad ejusmodi aequationes resolvendas, in quibus quantitas incognita in Exponentem ingreditur. Sic, si ad hujusmodi perveniatur aequationem $a^x = b$, ex qua incognitae $x$ valorem erui oporteat, hoc non nisi per Logarithmos effici poterit. Cum enim fit $a^x =
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.