Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 116

Transcription

88 DE QUANTITATUM EXPONENTIALIUM LIB. I. Manifestum autem est, quo major numerus pro $i$ sumatur, eo magis Potestatem $(1+k\omega)^i$ unitatem esse superaturam; atque statuendo $i$ = numero infinito, valorem Potestatis $(1+k\omega)^i$ ad quemvis numerum unitate majorem ascendere. Quod si ergo ponatur $(1+k\omega)^i = 1+x$, erit $l(1+x) = i\omega$, unde, cum fit $i\omega$ numerus finitus, Logarithmus scilicet numeri $1+x$, perspicuum est, $i$ esse debere numerum infinite magnum, alioquin enim $i\omega$ valorem finitum habere non posset. 119. Cum autem positum fit $(1+k\omega)^i = 1+x$, erit $1+k\omega = (1+x)^{\frac{1}{i}}$ & $k\omega = (1+x)^{\frac{1}{i}} - 1$, unde fit $i\omega = \frac{i}{k}((1+x)^{\frac{1}{i}} - 1)$. Quia vero est $i\omega = l(1+x)$, erit $l(1+x) = \frac{i}{k}((1+x)^{\frac{1}{i}} - 1)$, posito $i$ numero infinite magno. Est autem $(1+x)^{\frac{1}{i}} = 1 + \frac{1}{i}x - \frac{1(i-1)}{i \cdot 2i}x^2 + \frac{1(i-1)(2i-1)}{i \cdot 2i \cdot 3i}x^3 - \frac{1(i-1)(2i-1)(3i-1)}{i \cdot 2i \cdot 3i \cdot 4i}x^4 + \&c.$ Ob $i$ autem numerum infinitum, erit $\frac{i-1}{2i} = \frac{1}{2}$; $\frac{2i-1}{3i} = \frac{2}{3}$; $\frac{3i-1}{4i} = \frac{3}{4}$, \&c.; hinc erit $i(1+x)^{\frac{1}{i}} = i + \frac{x}{1} - \frac{xx}{2} + \frac{x^3}{3} - \frac{x^4}{4} + \&c.$, & consequenter $l(1+x) = \frac{1}{k}(\frac{x}{1} - \frac{xx}{2} + \frac{x^3}{3} - \frac{x^4}{4} + \&c.)$, posita basi Logarithmica $= a$ ac denotante $k$ numerum huic basi convenientem, ut scilicet fit $a = 1 + \frac{k}{1} + \frac{k^2}{1.2} + \frac{k^3}{1.2.3} + \&c.$ 120. Cum igitur habeamus Seriem Logarithmo numeri $1+x$ aequalem, ejus ope ex data basi $a$ definire poterimus valorem numeri
confidence 0.88 29 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.