Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 118
Transcription
90 DE QUANTITATUM EXPONENTIALIUM
LIB. I.
(116) inventam, $a = 1 + \frac{1}{1} + \frac{1}{1.2} + \frac{1}{1.2.3} + \frac{1}{1.2.3.4} + \&c.$, qui termini, si in fractiones decimales convertantur atque actu addantur, præbebunt hunc valorem pro $a = 2,71828182845904523536028$, cujus ultima adhuc nota veritati est consentanea. Quod si jam ex hac basi Logarithmi construantur, ii vocari solent Logarithmi naturales seu hyperbolici, quoniam quadratura hyperbolæ per istiusmodi Logarithmos exprimi potest. Ponamus autem brevitatis gratia pro numero hoc $2,718281828459~\&c.$ constanter litteram $e$, quæ ergo denotabit basin Logarithmorum naturalium seu hyperbolicorum, cui respondet valor litteræ $k=1$; sive hæc littera $e$ quoque exprimet summam hujus Seriei $1 + \frac{1}{1} + \frac{1}{1.2} + \frac{1}{1.2.3} + \frac{1}{1.2.3
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.