Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 121
Transcription
AC LOGARITHM. PER SERIES EXPLICAT. 93
tero Logarithmorum hyperbolicorum usus in calculo integrali CAP.VII. fusius demonstrabitur.
CAPUT VIII.
De quantitatibus transcendentibus ex Circulo ortis.
126. Post Logarithmos & quantitates exponentiales considerari debent Arcus circulares corumque Sinus & Cosinus, quia non solum aliud quantitatum transcendentium genus constituunt, sed etiam ex ipsis Logarithmis & exponentialibus, quando imaginariis quantitatibus involvuntur, proveniunt, id quod infra clarius patebit.
Ponamus ergo Radium Circuli seu Sinum totum esse $=1$, atque satis liquet Peripheriam hujus Circuli in numeris rationalibus exacte exprimi non posse, per approximationes autem inventa est Semicircumferentia hujus Circuli esse $=3,14159265358979323846264338327950288419716939937510582097494459230781640628620899862803482534211706798214808651327230664709
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.