Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 136
Transcription
LIB. I.
108
DE INVESTIGATIONE
expressionem $\alpha + \frac{\beta p}{q} + \frac{\gamma p^2}{q^2} + \frac{\delta p^3}{q^3} + \frac{\epsilon p^4}{q^4} + \&c. = 0$. Un-
de vicissim, si omnes radices $\frac{p}{q}$ hujus aequationis eruantur, sin-
gulae dabunt totidem Factores simplices Functionis integrae pro-
positae $\alpha + \beta z + \gamma z^2 + \delta z^3 + \&c.$, nempe $p-qz$. Patet
autem simul numerum Factorum hujusmodi simplicium ex ma-
xima Potestate ipsius $z$ definiri.
144. Hoc autem modo plerumque difficulter Factores ima-
ginarii eruuntur, quamobrem hoc Capite methodum peculiarem
tradam, cujus ope saepenumero Factores simplices imaginarii
inveniri queant. Quoniam vero Factores simplices imaginarii
ita sunt comparati, ut binorum productum fiat reale, hos ip-
sos Factores imaginarios reperiemus, si Factores investigemus
duplices, seu hujus formae $p-qz+rzz$, reales quidem, sed
quorum Factores simplices sint imaginarii. Quod si enim Fun-
ctionis $\alpha + \beta z + \gamma z^2 + \delta z^3 + \&c.$, constent omnes Factores
reales duplices hujus formae trinomialis $p-qz+rzz$, simul
omnes Factores imaginarii habebuntur.
145. Trinomium autem $p-qz+rzz$ Factores simplices
habebit imaginarios, si fuerit $4pr > qq$ seu $\frac{q}{2\sqrt{pr}} < 1$. Cum
igitur Sinus & Cosinus Angulorum sint unitate minores, for-
mula $p-qz+rzz$ Factores simplices habebit imaginarios si
fuerit $\frac{q}{2\sqrt{pr}}$ Sinui vel Cosinui cujuspiam Anguli. Sit ergo
$\frac{q}{2\sqrt{pr}} = \cos. A \Phi$, seu $q = 2 \sqrt{pr} \cdot \cos. \Phi$, atque trinomium
$p-qz+rzz$ continebit Factores simplices imaginarios. Ne
autem irrationalitas molestiam facessat, assumo hanc formam
$pp - 2pqz \cdot \cos. \Phi + qqzz$, cujus Factores simplices imagi-
narii erunt hi, $qz-p(\cos. \Phi + \sqrt{-1} \cdot \sin. \Phi)$ & $qz-p$
$(\cos. \Phi - \sqrt{-1} \cdot \sin. \Phi)$. Ubi quidem patet si fuerit $\cos. \Phi = $
$\pm 1$, tum ambos Factores, ob $\sin. \Phi = 0$, fieri aequales &
reales.
146. Proposita ergo Functione integra $\alpha + \beta z + \gamma z^2 + \delta z^3 +$
$\&c.$,
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.