Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 137
Transcription
FACTORUM TRINOMIALIUM. 109
&c., ejus Factores simplices imaginarii eruentur, si determi- CAP.IX.
nentur litteræ $p$ & $q$ cum Angulo $\phi$, ut hoc trinomium $pp - 2pqz \cdot \cos{\phi} + qqzz$ fiat Factor Functionis. Tum enim simul inerunt isti Factores simplices imaginarii $qz - p(\cos{\phi} + \sqrt{-1} \sin{\phi})$ & $qz - p(\cos{\phi} - \sqrt{-1} \sin{\phi})$. Quam ob rem Functio proposita evanescet, si ponatur tam $z = \frac{p}{q}(\cos{\phi} + \sqrt{-1} \sin{\phi})$ quam $z = \frac{p}{q}(\cos{\phi} - \sqrt{-1} \sin{\phi})$. Hinc, facta substitutione utraque, duplex nascetur æquatio, ex quibus tam fractio $\frac{p}{q}$ quam Arcus $\phi$ definiri poterunt.
147. Hæ autem substitutiones loco $z$ faciendæ, etiamsi primo intuitu difficiles videantur, tamen per ea, quæ in Capite præcedente sunt tradita, satis expedite absolventur. Cum enim fuerit ostensum esse $(\cos{\phi} + \sqrt{-1} \sin{\phi})^n = \cos{n\
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.