Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 145
Transcription
FACTORUM TRINOMIALIUM.
117
Confirmatur ergo etiam his exemplis omnem Functionem in- CAP. IX.
tegram in Factores reales, sive simplices sive duplices, resolvi
posse.
154. Hinc ulterius progredi licebit ad Functionem hanc $\alpha + \varbeta z^n + \gamma z^{2n} + \delta z^{3n}$, quae certo habebit unum Factorem realem formae $\eta + \vartheta z^n$, cujus igitur Factores reales, vel simplices vel duplices, exhiberi possunt; alter vero multiplicator formae $\iota + \varkappa z^n + \lambda z^{2n}$, utcumque fuerit comparatus, per §. praeced. pari modo in Factores resolvi poterit. Deinde haec Functio $\alpha + \varbeta z^n + \gamma z^{2n} + \delta z^{3n} + \varepsilon z^{4n}$, cum perpetuo habeat duos Factores reales formae hujus $\eta + \vartheta z^n + \iota z^{2n}$, similiter in Factores, vel simplices vel duplices, reales resolvitur.
Quin etiam progredi licet ad formam $\alpha + \varbeta z^n + \gamma z^{2n} + \delta z^{3n} + \varepsilon z^{4n} + \xi z^{5n}$ quae, cum certo habeat unum Factorem formae $\eta + \vartheta z^n$, alter Factor erit formae praecedentis; unde etiam haec Functio resolutionem in Factores reales, vel simplices vel duplices, admittet. Quare si ullum dubium mansisset circa hujusmodi resolutionem omnium Functionum integrarum, hoc nunc fere penitus tolletur.
155. Traduci vero etiam potest haec in Factores resolutio ad Series infinitas; scilicet, quia vidimus supra esse $1 + \frac{x}{1} + \frac{x^2}{1.2} + \frac{x^3}{1.2.3} + \frac{x^4}{1.2.3.4} + \&c. = e^x$; at vero esse $e^x = (1 + \frac{x}{i})^i$, denotante $i$ numerum infinitum, perspicuum est Seriem $1 + \frac{x}{1} + \frac{x^2}{1.2} + \frac{x^3}{1.2.3} + \&c.$ habere Factores infinitos simplices inter se aequales nempe $1 + \frac{x}{i}$. At si ab eadem Serie primus terminus dematur, erit $\frac{x}{1} + \frac{x^2}{1.2} + \frac{x^3}{1.2.3} + \&c.$
P 3
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.