Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 189
Transcription
SINUUM EXPLICATIONIBUS INFINITIS. 161 CAP. XI.
cot. $\frac{m}{2n}\pi = \frac{n}{m}\pi - \frac{2}{\pi} - \frac{4mn}{4nn-mm}\cdot\frac{1}{\pi} - \frac{m}{n}\cdot\frac{4}{\pi}(\alpha - \frac{1}{2^2}) - \frac{m^3}{n^3}\cdot\frac{4}{\pi}(\zeta - \frac{1}{2^4}) - \frac{m^5}{n^5}\cdot\frac{4}{\pi}(\gamma - \frac{1}{2^6}) - \&c.,$
atque ex his formulis natæ sunt expressiones, quas supra (§. 135.) pro Tangente & Cotangente dedimus; simul vero (§. 137.) ostendimus, quomodo ex Tangentibus & Cotangentibus inventis per solam additionem & subtractionem Secantes & Cosecantes reperiantur. Harum ergo regularum ope universus Canon Sinuum, Tangentium & Secantium, eorumque Logarithmorum multo facilius supputari posset, quam quidem hoc a primis conditoribus est factum.
CAPUT XII.
*De reali Functionum fractarum evolutione.*
199. Jam supra, in Capite secundo, methodus est tradita
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.