Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 19
Transcription
PRÆFATIO.
Sæpenumero animadverti, maximam difficultatum partem, quas Matheseos cultores in addiscenda Analysi infinitorum offendere solent, inde oriri, quod, Algebra communi vix apprehensa, animum ad illam sublimiorem artem appellant; quo fit, ut non solum quasi in limine subsistant, sed etiam perversas ideas illius infiniti, cujus notio in subsidium vocatur, sibi forment. Quanquam autem Analysis infinitorum non perfectam Algebræ communis, omniumque artificiorum adhuc inventorum cognitionem requirit; tamen plurimæ extant quæstiones, quarum evolutio discentium animos ad sublimiorem scientiam præparare valet, quæ tamen in communibus Algebræ elementis, vel omittuntur, vel non satis accurate pertractantur. Hanc ob rem non dubito, quin ea, quæ in his libris congessi, hunc defectum abunde supplere queant. Non solum enim operam dedi, ut eas res, quas Analysis infini-
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.