Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 202
Transcription
174 DE REALI FUNCTION. FRACTAR. EVOLUT.
LIB. I. Quamobrem fractiones quæsitæ sunt hæ
$\frac{z}{(1+zz)^4} + \frac{z}{2(1+zz)^3} - \frac{z}{4(1+zz)}$. Reliquæ vero fra-
ctionis numerator est $= S = \frac{R-(D+Dz)Z}{1+zz} = -\frac{1}{4}z + \frac{1}{4}z^3$, quæ ergo erit $= \frac{-z+z^3}{4(1+z^4)}$.
210. Hac ergo methodo simul innotescit fractio complementi, quæ cum inventis conjuncta producat fractionem propositam ipsam. Scilicet si fractionis
$\frac{M}{(pp-2pqz \cos \Phi+qqzz)^k Z}$
inventæ fuerint omnes fractiones partiales ex Factore $(pp-2pqz \cos \Phi+qqzz)^k$ oriundæ, pro quibus formati sunt valores Functionum $P, Q, R, S, T$, si harum litterarum Series ulterius continuetur, erit ea, quæ ultimam, qua opus est ad numeratores inveniendos, sequitur, numerator reliquæ fractionis denominatorem $Z$ habentis; nempe, si $k=1$, erit rel
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.