Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 206

Transcription

178 DE SERIEBUS LIB. I. expressio illi est aequalis, id quod multiplicatione per crucem instituta patebit, fiet enim, $1.2.3 \dots n(n+1) \dots (n+k-1) = 1.2.3 \dots (k-1)k \dots (k+n-1)$ quae est aequatio identica. 216. Quoties ergo in resolutione Functionum fractarum ad hujusmodi fractiones partiales $\frac{A}{(1-pz)^k}$ pervenitur, toties Seriei recurrentis ex illa Functione fracta orta $A+Bz+Cz^2+Dz^3+\&c.$, terminus generalis assignari poterit, quippe qui erit summa terminorum generalium Serierum, quae ex fractionibus partialibus nascuntur. EXEMPLUM I. Invenire terminum generalem Seriei recurrentis, quae ex hac fractione $\frac{1-z}{1-z-2z^2}$ nascitur. Series hinc nata est $1+0z+2z^2+2z^3+6z^4+10z^5+22z^6+42z^7+86z^8+\&c.$ Ad coëfficientem potestatis generalis $z^n$ inveniendum, fractio $\frac{1-z}{1- [TRUNCATED]
confidence 0.83 6 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.