Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 205

Transcription

RECURRENTIBUS. 177 $C=C; D=D; \&c.$ Hoc autem dubium facile tolletur, si perpendamus hanc æqualitatem subsistere debere quemcunque valorem obtineat variabilis $z$. Sit igitur $z=0$, atque manifestum est fore $A=A$. His ergo terminis æqualibus utrinque sublatis, ac reliqua æquatione per $z$ divisa, habebitur $B + Cz + Dz^2 + \&c. = B + Cz + Dz^2 + \&c.;$ unde sequitur fore $B=B$: simili autem modo ostendetur esse $C=C; D=D$, & ita porro in infinitum. 215. Contemplemur ergo Series, quæ ex fractionibus partialibus, in quas fractio quæpiam proposita resolvitur, oriuntur. Ac primo quidem patet fractionem $\frac{A}{1-pz}$ dare Seriem $A + Apz + Ap^2z^2 + Ap^3z^3 + \&c.$, cujus terminus generalis est $Ap^nz^n$; hæc enim expressio vocari solet terminus generalis, quoniam ex ea, loco $n$ numeros omnes successive substituendo, omnes Seriei termini nascuntur. Deinde ex fractione $\frac{A}{(1-pz)^2}$ oritur Series $A+2Apz + 3Ap^2z^2 + 4Ap^3z^3 + \&c.$, cujus terminus generalis est $(n+1)Ap^n z^n$. Tum ex fractione $\frac{A}{(1-pz)^3}$ oritur Series $A + 3Apz + 6Ap^2z^2 + 10Ap^3z^3 + \&c.$, cujus terminus generalis est $\frac{(n+1)(n+2)}{1 \cdot 2} Ap^n z^n$. Generatim autem fractio $\frac{A}{(1-pz)^k}$ prabet Seriem hanc $A+kApz + \frac{k(k+1)}{1 \cdot 2} Ap^2z^2 + \frac{k(k+1)(k+2)}{1 \cdot 2 \cdot 3} Ap^3z^3 + \&c.$, cujus terminus generalis est $\frac{(n+1)(n+2)(n+3) \ldots (n+k-1)}{1 \cdot 2 \cdot 3 \ldots (k-1)} Ap^n z^n$. Ex ipsa autem Seriei progressione colligitur hic idem terminus = $\frac{k(k+1)(k+2) \ldots (k+n-1)}{1 \cdot 2 \cdot 3 \ldots n} Ap^n z^n$: hæc vero expressio Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. Z
confidence 0.54 22 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.