Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 227
Transcription
AC DIVISIONE ANGULORUM. 199
CAP. XIV.
enim Sinus omnes sunt inter se æquales. Hinc obtinemus plures valores pro $x$, qui erunt
fin. $\frac{s}{n}$; fin. $\frac{\varpi-s}{n}$; fin. $\frac{2\varpi+s}{n}$; fin. $\frac{3\varpi-s}{n}$; fin. $\frac{4\varpi+s}{n}$; &c.,
qui ergo omnes æquationi inventæ æque conveniunt. Tot autem prodibunt diversi pro $x$ valores, quot numerus $n$ continet unitates, qui propterea erunt radices æquationis inventæ. Cavendum ergo est, ne valores æquales pro iisdem habeantur, quod fiet dum alternæ tantum expressiones assumantur. Cognitis igitur radicibus æquationis a posteriori, earum comparatio cum terminis æquationis notatu dignas præbebit proprietates. Quoniam autem ad hoc æquatio, in qua tantum $x$ tanquam incognita insit, requiritur, pro $y$ suus valor $\sqrt{(1-xx)}$ substitui debet; unde duplex operatio instituenda erit, prout $n$ fuerit vel numerus par vel impar.
236. Sit $n$ numerus impar, quia Arcuum $-z, +z, +3z, +5z$; &c., differentia est $2z$, hujusque Cosinus $= 1-2xx$, erit progressionis Sinuum scala relationis hæc $2-4xx, -1$. Hinc erit
fin. $-z = -x$
fin. $z = x$
fin. $3z = 3x - 4x^3$
fin. $5z = 5x - 20x^3 + 16x^5$
fin. $7z = 7x - 56x^3 + 112x^5 - 64x^7$
fin. $9z = 9x - 120x^3 + 432x^5 - 576x^7 + 256x^9$
ergo
fin. $nz = nx - \frac{n(nn-1)}{1 \cdot 2 \cdot 3} x^3 + \frac{n(nn-1)(nn-9)}{1 \cdot 2 \cdot 3 \cdot 4 \cdot 5} x^5 - \frac{n(nn-1)(nn-9)(nn-25)}{1 \cdot 2 \cdot 3 \cdot 4 \cdot 5 \cdot 6 \cdot 7} x^7 + \&c.,$
si quidem $n$ fuerit numerus impar. Hujusque æquationis radices sunt
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.