Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 25

Transcription

PRÆFATIO. XIII poterit. Contemplatus sum quoque intersectiones duarum superficierum; quæ cum plerumque sint curvæ non in eodem plano sitæ, quemadmodum æquationibus comprehendi queant, monstravi. Tandem etiam positionem planorum tangentium, atque rectarum, quæ ad superficies sint normales, determinavi. De cetero, cum non paucæ res hic occurrant ab aliis jam tractatæ, veniam rogare me oportet, quod non ubique honorificam mentionem eorum, qui ante me in eodem genere elaborarunt, fecerim. Cum enim mihi propositum esset omnia quam brevissime pertractare, Historia cujusque Problematis magnitudinem operis non mediocriter auxisset. Interim tamen pleræque quæstiones, quæ alibi quoque solutæ reperiuntur, hic solutiones ex aliis principiis sunt nactæ; ita ut non exiguam partem mihi vindicare possem. Spero autem cum ista, tum ea potissimum, quæ prorsus nova hic proferuntur, plerisque, qui hoc studio delectantur, non ingrata esse futura. * * 3 INDEX

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.