Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 254
Transcription
226
DE SERIEBUS EX
LIB. I.
$P = 1 - \frac{1}{2^n} - \frac{1}{3^n} + \frac{1}{4^n} - \frac{1}{5^n} + \frac{1}{6^n} - \frac{1}{7^n} - \frac{1}{8^n} + \frac{1}{9^n} + \frac{1}{10^n} - \&c.,$
ubi numeri primi habent signum $-$; qui sunt producti ex duobus primis, sive iisdem sive diversis, signum habent $+$; & generatim, quorum numerorum numerus Factorum primorum est par, signum habent $+$, qui autem ex Factoribus primis numero imparibus constant, habent signum $-$. Sic terminus $\frac{1}{240^n}$ ob $240 = 2 \cdot 2 \cdot 2 \cdot 2 \cdot 3 \cdot 5$, habebit signum $+$, cujus legis ratio percipitur ex §. 270, si ponatur $z = -1$.
275. Si haec cum superioribus conferantur, nascentur binae Series quarum productum unitati aequatur. Sit enim
$P = \frac{1}{(1-\frac{1}{2^n})(1-\frac{1}{3
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.