Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 282

Transcription

254 DE PARTITIONE LIB. I. $α, β, γ, δ, \&c.$, formari queant: sin autem ejusdem Potestatis Exponens pluribus modis possit esse summa: duorum, trium, pluriumve terminorum Seriei $α, β, γ, δ, ε, \&c.$, tum etiam Potestas illa coëfficientem habebit, qui unitatem toties in se complectatur. Sic, si in valore ipsius $Q$ reperiatur $Nx^n$, indicio hoc erit numerum $n$ esse $N$ diversis modis summam duorum terminorum diversorum Seriei $α, β, γ, \&c.$. Arque si in evolutione Factorum propositorum occurrat terminus $Nx^n z^m$, ejus coëfficiens $N$ indicabit quot variis modis numerus $n$ possit esse summa $m$ terminorum diversorum Seriei $α, β, γ, δ, ε, ζ, \&c.$ 299. Quod si ergo productum propositum $(1+x^α z)(1+x^β z)(1+x^γ z)(1+x^δ z) \&c.$, per multiplicationem veram evolvatur, ex expressione resultante statim apparebit, quot variis modis datus numerus possit esse summa tot terminorum diversorum Seriei $α, β, γ, δ, ε, ζ, \&c.$, quot quis voluerit. Scilicet, si quæratur quot variis modis numerus $n$ possit esse summa $m$ terminorum illius Seriei diversorum, in expressione evoluta quæri debet terminus $x^n z^m$, ejusque coëfficiens indicabit numerum quæsitum. 300. Quo hæc fiant planiora, sit propositum hoc productum ex Factoribus constans infinitis $(1+xz)(1+x^2 z)(1+x^3 z)(1+x^4 z)(1+x^5 z) \&c.$, quod per multiplicationem actualem evolutum dat $1+z$
confidence 0.90 19 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.