Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 281

Transcription

DE PARTITIONE NUMERORUM. 253 CAP. XVI. CAPUT XVI. De Partitione numerorum. 297. Proposita sit ista expressio $(1+x^\alpha z)(1+x^\beta z)(1+x^\gamma z)(1+x^\delta z)(1+x^\epsilon z) \&c.$, quae cujusmodi induat formam, si per multiplicationem evolvatur, inquiramus. Ponamus prodire $1 + Pz + Qz^2 + Rz^3 + Sz^4 + \&c.$, atque manifestum est $P$ fore summam Potestatum $x^\alpha + x^\beta + x^\gamma + x^\delta + x^\epsilon + \&c.$ . Deinde $Q$ est summa Factorum ex binis Potestatibus diversis, seu $Q$ erit aggregatum plurium Potestatum ipsius $x$, quarum Exponentes sunt summae duorum terminorum diversorum hujus Seriei $\alpha, \beta, \gamma, \delta, \epsilon, \xi, \eta, \&c.$ Simili modo $R$ erit aggregatum Potestatum ipsius $x$, quarum Exponentes sunt summae trium terminorum diversorum. Atque $S$ erit aggregatum Potestatum ipsius $x$, quarum Exponentes sunt summae quatuor terminorum diversorum ejusdem Seriei, $\alpha, \beta, \gamma, \delta, \epsilon, \&c.$, & ita porro. 298. Singulae hae Potestates ipsius $x$, quae in valoribus literarum $P, Q, R, S, \&c.$, insunt, unitatem pro coëfficiente habebunt, si quidem earum Exponentes unico modo ex
confidence 0.87 15 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.