Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 290
Transcription
262
DE PARTITIONE
LIB. I. Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, 4$, totidem variis modis numerus $n+10$ in quatuor partes inaequales secari poterit.
312. Generaliter ergo, si haec expressio
$\frac{1}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3) \dots (1-x^m)}$
in Seriem evolvatur, ejusque terminus generalis fuerit $= Nx^n$, coëfficiens $N$ indicabit, quot variis modis numerus $n$ per additionem produci possit ex his numeris $1, 2, 3, 4 \dots m$. Quod si autem haec expressio
$\frac{x^{\frac{m(m+1)}{2}}}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3) \dots (1-x^m)}$
in Seriem evolvatur, erit ejus terminus generalis $= Nx^{n+\frac{m(m+1)}{2}}$: atque hic coëfficiens $N$ indicat quot variis modis numerus $n+\frac{m(m+1)}{2}$ in $m$ partes inaequales secari possit, unde hoc habetur theorema.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, 4 \dots m$, totidem modis numerus $n+\frac{m(m+1)}{2}$ in $m$ partes inaequales secari poterit.
313. Ex posita partitione numerorum in partes inaequales, perpendamus quoque partitionem in partes, ubi aequalitas partium non excluditur; quae partitio ex hac expressione originem habet
$Z = \frac{1}{(1-xz)(1-x^2z)(1-x^3z)(1-x^4z)(1-x^5z) \&c.}$
Ponamus evolutione per divisionem instituta prodire $Z =$
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.