Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 289
Transcription
NUMERORUM.
261
CAP. XVI.
tiri possit. Quod si autem hæc fractio
$\frac{1}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3)}$
evolvatur, prodibit hæc Series
$1 + x + 2x^2 + 3x^3 + 4x^4 + 5x^5 + 7x^6 + 8x^7 + \&c.,$
cujus terminus generalis si ponatur $= Nx^n$, coëfficiens $N$ indicabit quot variis modis numerus $n$ ex numeris $1, 2, 3,$ per additionem produci possit. Cum igitur prioris Seriei terminus generalis fit $Nx^{n+6}$, sequetur hinc istud theorema.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem ex numeris $1, 2, 3,$ produci potest, totidem variis modis numerus $n+6$ in tres partes inæquales secari poterit.
311. Expressio quarta $\frac{x^{10}}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3)(1-x^4)}$ in Seriem recurrentem evoluta dabit
$x^{10} + x^{11} + 2x^{12} + 3x^{
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.