Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 288
Transcription
260 DE PARTITIONE
LIB. I. $P = \frac{x}{1-x}$, dat Seriem geometricam
$x + x^2 + x^3 + x^4 + x^5 + x^6 + x^7 + \&c.,$
ex qua quidem manifestum est quemvis numerum semel in Serie numerorum integrorum contineri.
309. Expressio secunda $\frac{x^3}{(1-x)(1-x^2)}$, dat hanc Seriem
$x^3 + x^4 + 2x^5 + 2x^6 + 3x^7 + 3x^8 + 4x^9 + 4x^{10} + \&c.,$
in qua cujusvis termini coëfficiens indicat quot modis Exponens ipsius $x$ in duas partes inæquales dispertiri possit. Sic terminus $4x^9$ indicat, numerum $9$ quatuor modis in duas partes inæquales secari posse. Quod si hanc Seriem per $x^3$ dividamus, prodibit Series, quam præbet ista fractio $\frac{1}{(1-x)(1-x^2)}$,
quæ erit
$1 + x + 2x^2 + 2x^3 + 3x^4 + 3x^5 + 4x^6 + 4x^7 + \&c.,$
cujus terminus generalis fit $= Nx^n$; atque ex genesi hujus Seriei intelligitur coëfficientem $N$ indicare, quot variis modis Exponens $n$ ex numeris $1$ & $2$ per additionem nasci queat.
Cum igitur prioris Seriei terminus generalis fit $= Nx^{n+3}$, deducitur hinc istud theorema.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem ex numeris $1$ & $2$ produci potest, totidem variis modis numerus $n+3$ in duas partes inæquales secari poterit.
310. Expressio tertia $\frac{x^6}{(1-x)(1-x^2)(1-x^3)}$ in Seriem evoluta dabit
$x^6 + x^7 + 2x^8 + 3x^9 + 4x^{10} + 5x^{11} + 7x^{12} + 8x^{13} + \&c.,$
in qua cujusvis termini coëfficiens indicat quot variis modis Exponens Potestatis $x$ adjunctæ in tres partes inæquales dispertiri
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.