Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 292
Transcription
264 DE PARTITIONE
LIB. I. perspicitur, nunc vero demum ejus ratio intelligitur. Hinc ergo omnino similia theoremata consequentur, quæ sunt.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2$, totidem modis numerus $n+2$ in duas partes dispertiri poterit.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3$, totidem modis numerus $n+3$ in tres partes dispertiri poterit.
Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, 4$, totidem modis numerus $n+4$ in quatuor partes dispertiri poterit.
Atque generaliter habebitur hoc theorema:
Quot variis modis numerus $n$ per additionem produci potest ex numeris $1, 2, 3, \ldots, m$, totidem modis numerus $n+m$ in $m$ partes dispertiri poterit.
315. Sive ergo quæratur quot modis datus numerus in $m$ partes inæquales, sive in $m$ partes, æqualibus non exclusis, dispertiri possit, utraque quæstio resolvetur si
[TRUNCATED]
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.