Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 308

Transcription

278 DE USU SERIERUM RECURRENTIUM LIB. I. $Ap^n, Bq^n, Cr^n, \&c.$, ut ea, quæ oritur ex maximo numerorum $p, q, r, \&c.$, reliquas magnitudine longe superet, præ eaque reliquæ penitus evanescant, si $n$ fuerit numerus plane infinite magnus. Cum igitur numeri $p, q, r, \&c.$, sint inter se inæquales, ponamus inter eos $p$ esse maximum; ac propterea, si $n$ fit numerus infinitus, fiet $P = Ap^n$; sin autem $n$ fit numerus vehementer magnus erit tantum proxime $P = Ap^n$. Simili vero modo erit $Q = Ap^{n+1}$, ideoque $\frac{Q}{P} = p$. Unde patet, si Series recurrens jam longe fuerit producta, coëfficientem cujusque termini per præcedentem divisum proxime esse exhibiturum valorem maximæ litteræ $p$. 336. Si igitur in fractione proposita $\frac{a + bz + cz^2 + dz^3 + \&c.}{1 - \alpha z - \beta z^2 - \gamma z^3 - \delta z^4 - \&c.}$ denominator habeat omnes Factores simplices reales & inter se inæquales, ex Serie recurrente inde orta cognosci poterit unus Factor simplex, is scilicet $1 - pz$, in quo littera $p$ omnium maximum habet valorem. Neque in hoc negotio coëfficientes numeratoris $a, b, c, d. \&c.$, in computum ingrediuntur, sed quicunque ii statuantur, tamen denique idem verus valor litteræ maximæ $p$ invenitur. Verus quidem valor ipsius $p$ tum demum innotescit, quando Series in infinitum fuerit continuata; interim tamen si jam plures ejus termini fuerint formati, eo propius valor ipsius $p$ cognoscetur, quo major fuerit terminorum numerus, & quo magis littera ista $p$ excedat reliquas $q, r, s, \&c.$: perinde vero est utrum hæc maxima littera $p$ fuerit signo $+$ an signo $-$ affecta, quoniam ejus Potestates æque increscunt. 337. Quemadmodum nunc hæc investigatio ad inventionem radicum æquationis cujusvis algebraicæ accommodari possit,
confidence 0.94 24 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.