Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 31

Transcription

LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. DE FUNCTIONIBUS IN GENERE. 1. Quantitas constans est quantitas determinata, perpetuo eumdem valorem servans. Ejusmodi quantitates sunt numeri cujusvis generis, quippe qui eumdem, quem semel obtinuerunt, valorem constanter conservant: atque si hujusmodi quantitates constantes per characteres indicare convenit, adhibentur litteræ Alphabethi initiales $a, b, c, \&c.$ In Analysi quidem communi, ubi tantum quantitates determinatæ considerantur, hæ litteræ Alphabethi priores quantitates cognitas denotare solent, posteriores vero quantitates incognitas; at in Analysi sublimiori hoc discrimen non tantopere spectatur, cum hic ad illud quantitatum discrimen præcipue respiciatur, quo aliæ constantes, aliæ vero variabiles statuuntur. A 2 2. Quan-
confidence 0.98 1 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.