Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 310

Transcription

LIB. I. 280 DE USU SERIERUM RECURRENTIUM EXEMPLUM I. Sit proposita ista æquatio $xx - 3x - 1 = 0$, cujus maximam radicem inveniri oporteat. Formetur fractio $\frac{a+bz}{1-3z-zz}$, unde positis duobus primis terminis $1, 2$, orietur ista Series recurrens $1, 2, 7, 23, 76, 251, 829, 2738, \&c.,$ erit ergo $\frac{2738}{829}$ proxime æqualis radici æquationis propositæ maximæ. Valor autem hujus fractionis in partibus decimalibus expressus est $3,3027744$ æquationis vero radix maxima est $=\frac{3+\sqrt{13}}{2}$ $3,3027756,$ quæ inventam superat tantum una parte millionesima. Ceterum notandum est fractiones $\frac{Q}{P}$ alternatim vera radice esse majores & minores. EXEMPLUM II. Proposita fit ista æquatio $3x - 4x^3 = \frac{1}{2}$ cujus radices exhibent Sinus trium Arcuum, quorum triplorum Sinus est [TRUNCATED]
confidence 0.64 10 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.