Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 51

Transcription

FUNCTIONUM. 23 $z^2+1) z^4+1 (z^2-1+\frac{2}{1+z^2}$ $\underline{z^4+z^2}$ $-z^2+1$ $\underline{-z^2-1}$ $+2$ eritque $\frac{1+z^4}{1+z^2} = z^2-1+\frac{2}{1+z^2}$. Hujusmodi Functiones fractæ, in quibus quantitas variabilis $z$ tot vel plures habet dimensiones in numeratore quam in denominatore, ad similitudinem Arithmeticæ vocari possunt fractiones spuriæ, vel Functiones fractæ spuriæ, quo distinguantur a Functionibus fractis genuinis, in quarum numeratore quantitas variabilis $z$ pauciores habet dimensiones quam in denominatore. Functio itaque fracta spuria resolvi poterit in Functionem integram, & Functionem fractam genuinam; hæcque resolutio per vulgarem divisionis operationem absolvetur. 39. Si denominator Functionis fractæ duos habeat Factores inter se primos; tum ipsa Functio fracta resolvetur in duas fractiones, quarum denominatores sint illis binis Factoribus respective æquales. Quanquam hæc resolutio ad Functiones fractas spurias æque pertinet atque ad genuinas, tamen [TRUNCATED]
confidence 0.70 8 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.