Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 50

Transcription

LIB. I. 22 DE TRANSFORMATIONE Functio ergo $Z$, de qua hic sermo est, hujusmodi formam habebit $z^{2n} + \alpha z^{2n-1} + \zeta z^{2n-2} \pm \ldots \pm vz - A$. Si jam ponatur $z=\infty$, fiet, uti supra vidimus, $Z=\infty$; atque, si ponatur $z=0$, fiet $Z = -A$. Habebit ergo $Z - \infty$ Factorem realem $z - \infty$, & $Z + A$ Factorem $z - 0$: unde cum $0$ contineatur intra limites $-\infty$ & $+A$, sequitur $Z+0$ habere Factorem simplicem realem $z-c$, ita ut $c$ contineatur intra limites $0$ & $\infty$. Deinde, cum posito $z = -\infty$, fiat $Z=\infty$, ideoque $Z - \infty$ Factorem habeat $z+\infty$, & $Z+A$ Factorem $z+0$, sequitur quoque $Z+0$ Factorem simplicem realem habere $z+d$; ita ut $d$ intra limites $0$ & $\infty$ contineatur; unde constat propositum. Ex his igitur perspicitur si $Z$ talis fuerit Functio, qualis hic est descripta, aequationem $Z=0$, duas ad minimum habere debere radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. Sic aequatio haec $z^4 + \alpha z^3 + \zeta z^2 + \gamma z - aa = 0$, duas habet radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. 38. Si in Functione fracta, quantitas variabilis $z$ tot vel plures habeat dimensiones in numeratore, quam in denominatore; tum ista Functio resolvi poterit in duas partes, quarum altera est Functio integra, altera fracta; in cujus numeratore quantitas variabilis $z$ pauciores habeat dimensiones quam in denominatore. Si enim exponens maximae potestatis ipsius $z$ minor fuerit in denominatore quam in numeratore; tum numerator per denominatorem dividatur more solito, donec in quoto ad exponentes negativos ipsius $z$ perveniatur; hoc ergo loco abrupta divisionis operatione quotus constabit ex parte integra atque fractione, in cujus numeratore minor erit dimensionum numerus ipsius $z$ quam in denominatore; hic autem quotus Functioni propositae est aequalis. Sic, si haec proposita fuerit Functio fracta $\frac{1+z^4}{1+zz}$, ea per divisionem ita resolvetur. $zz+1)$
confidence 0.88 39 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.