Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 49

Transcription

FUNCTIONUM. 21 continebitur intra limites $+\infty$ & $-\infty$, eritque idcirco vel CAP. II. quantitas affirmativa, vel negativa, vel nihil. 35. Functio igitur integra $Z$, in qua exponens maxima potestatis ipsius $z$ est numerus impar, vel unum habebit Factorem simplicem realem, vel tres, vel quinque, vel septem &c. Cum enim demonstratum sit Functionem $Z$ certo unum ha- bere Factorem simplicem realem $z-c$; ponamus eam præte- re unum Factorem habere $z-d$, atque dividatur Functio $Z$, in qua maxima ipsius $z$ potestas fit $z^{2n+1}$, per $(z-c)(z-d)$, erit quoti maxima potestas = $2n-1$, cujus exponens, cum sit numerus impar, indicat denuo ipsius $Z$ dari Factorem simplicem realem. Si ergo $Z$ plures uno habeat Factores sim- plices reales, habebit vel tres, vel (quoniam eodem modo progredi licet) quinque, vel septem, &c. Erit scilicet nu- merus Factorum simplicium realium impar, & quia numerus omnium Factorum simplicium est = $2n+1$, erit numerus Fac- torum imaginariorum par. 36. Functio integra $Z$, in qua exponens maximæ potestatis ip- sius $z$ est numerus par $2n$, vel duos habebit Factores simplices rea- les vel quatuor, vel sex, vel &c. Ponamus ipsius $Z$ constare Factorum simplicium realium nume- rum imparem $2m+1$; si ergo per horum omnium produc- tum dividatur Functio $Z$, quoti maxima potestas erit = $2n-2m-1$, ejusque ideo exponens numerus impar; ha- bebit ergo Functio $Z$ præterea unum certo Factorem simplicem realem, ex quo numerus omnium Factorum simplicium realium ad minimum erit = $2m+2$, ideoque par; ac numerus Factorum imaginariorum pariter par. Omnis ergo Functionis integræ Fac- tores simplices imaginarii sunt numero pares; quemadmodum quidem jam ante statuimus. 37. Si in Functione integra $Z$ exponens maxima potestatis ipsius $z$ fuerit numerus par, atque terminus absolutus, seu constans, signo $-$ affectus, tum Functio $Z$ ad minimum duos habet Factores sim- plices reales. C 3 Functio
confidence 0.83 28 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.