Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 48

Transcription

20 DE TRANSFORMATIONE LIB. I. 33. Si Functio integra $Z$, posito $z=a$ induat valorem $A$, & posito $z=b$, induat valorem $B$; tum, loco $z$ valores medios inter $a$ & $b$ ponendo, Functio $Z$ quosvis valores medios inter $A$ & $B$ accipere potest. Cum enim $Z$ fit Functio uniformis ipsius $z$, quicunque valor realis ipsi $z$ tribuatur, Functio quoque $Z$ hinc valorem realem obtinebit. Cum igitur $Z$, priore casu $z=a$, nanciscatur valorem $A$; posteriore casu $z=b$, autem, valorem $B$; ab $A$ ad $B$ transire non poterit, nisi per omnes valores medios transeundo. Quod si ergo æquatio $Z-A=0$ habeat radicem realem, simulque $Z-B=0$ radicem realem suppeditet; tum æquatio quoque $Z-C=0$ radicem habebit realem; si quidem $C$ intra valores $A$ & $B$ contineatur. Hinc si expressiones $Z-A$ & $Z-B$ habeant Factorem simplicem realem, tum expressio quæcunque $Z-C$ Factorem simplicem habebit realem, dummodo $C$ intra valores $A$ & $B$ contineatur. 34. Si in Functione integra $Z$ exponens maximæ ipsius $z$ potestatis fuerit numerus impar $2n+1$, tum ea Functio $Z$ unicum ad minimum habebit Factorem simplicem realem. Habebit scilicet $Z$ hujusmodi formam $z^{2n+1} + \alpha z^{2n} + \beta z^{2n-1} + \gamma z^{2n-2} + \&c.$ in qua si ponatur $z=\infty$, quia valores singulorum terminorum præ primo evanescunt, fiet $Z=(\infty)^{2n+1}=\infty$; ideoque $Z-\infty$ Factorem simplicem habebit realem nempe $z-\infty$. Sin autem ponatur $z=-\infty$, fiet $Z=(-\infty)^{2n+1}=-\infty$, ideoque habebit $Z+\infty$ Factorem simplicem realem $z+\infty$. Cum igitur tam $Z-\infty$, quam $Z+\infty$ habeat Factorem simplicem realem; sequitur etiam $Z+C$ habiturum esse Factorem simplicem realem, siquidem $C$ contineatur intra limites $+\infty$ & $-\infty$; hoc est si $C$ fuerit numerus realis quicunque, sive affirmativus, sive negativus. Hanc ob rem, facto $C=0$, habebit quoque ipsa Functio $Z$ Factorem simplicem realem $z-c$; atque quantitas $c$ contine-
confidence 0.99 59 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.