Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive

Introductio in analysin infinitorum

All 320 leaves · leaf 88

Transcription

60 DE FUNCTIONIBUS DUARUM LIB. I. tam resolvimus; si enim loco $m$ scribatur $-m$ atque litteræ $\alpha$, $\beta$, $\gamma$, $\delta$, &c. negative accipiantur, Series inventæ prorsus congruent. Interim hoc loco non licet rationem hujus progressionis legis a priori demonstrare, id quod per principia calculi differentialis demum commode fieri poterit; interea ergo sufficiet veritatem per applicationem ad omnis generis exempla comprobasse. CAPUT V. *De Functionibus duarum pluriumve variabilium.* 77. Quanquam plures hactenus quantitates variabiles sumus contemplati, tamen ex ita erant comparatæ, ut omnes unius essent Functiones, unaque determinata reliquæ simul determinarentur. Nunc autem ejusmodi considerabimus quantitates variabiles, quæ a se invicem non pendeant, ita ut quamvis uni determinatus valor tribuatur, reliquæ tamen nihilominus maneant indeterminatæ ac variabiles. Ejusmodi ergo quantitates variabiles, cujusmodi sint $x, y, z$, ratione significationis convenient, cum quælibet omnes valores determinatos in se complectatur; at, si inter se comparentur maxime erunt diversæ, cum, licet pro una $z$ valor quicunque determinatus substituatur, reliquæ tamen $x$ & $y$ æque late pateant, atque ante. Discrimen ergo inter quantitates variabiles a se pendentes, & non pendentes in hoc versatur, ut priori casu, si una determinetur, simul reliquæ determinentur; posteriori vero determinatio unius significationes reliquarum minime restringat. 78. Functio ergo duarum pluriumve quantitatum variabilium, $x, y, z$, est expressio quomodocunque ex his quantitatibus composita. Ita erit $x^3 + xyz + az^3$ Functio quantitatum variabilium trium $x, y, z$. Hæc ergo Functio, si una determinetur variabilis,
confidence 0.97 13 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.