Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 89
Transcription
PLURIUMVE VARIABILIUM. 61
riabilis, puta $z$, hoc est ejus loco constans numerus substitua- CAP. V.
tur, manebit adhuc quantitas variabilis, scilicet Functio ipsa-
rum $x$ & $y$. Atque si, præter $z$, quoque $y$ determinetur, tum
erit adhuc Functio ipsius $x$. Hujusmodi ergo plurium varia-
bilium Functio non ante valorem determinatum obtinebit,
quam singulæ quantitates variabiles fuerint determinatæ. Cum
igitur una quantitas variabilis infinitis modis determinari pos-
sit, Functio duarum variabilium, quia pro quavis determina-
tione unius infinitas determinationes suscipere potest, omnino
infinities infinitas determinationes admittet. Atque in Functio-
ne trium variabilium numerus determinationum erit adhuc in-
finities major; sicque porro crescet pro pluribus variabilibus.
79. Hujusmodi Functiones plurium variabilium perinde atque
Functiones unius variabilis, commodissime dividuntur in algebrai-
cas ac transcendentes.
Quarum illæ sunt, in quibus ratio compositionis in solis Al-
gebræ operationibus est posita; hæ vero, in quarum forma-
tionem quoque operationes transcendentes ingrediuntur. In
his denuo species notari possent, prout operationes transcen-
dentes vel omnes quantitates variabiles implicant, vel aliquot,
vel tantum unicam. Sic ista expressio $zz + y \log{z}$, quia
Logarithmus ipsius $z$ inest, erit quidem Functio transcendens
ipsarum $y$ & $z$, verum ideo minus transcendens est putanda,
quod si variabilis $z$ determinetur, supersit Functio algebraica
ipsius $y$. Interim tamen non expedit hujusmodi subdivisionibus
tractationem amplificari.
80. Functiones deinde algebraicæ subdividuntur in rationales
& irrationales; rationales autem porro in integras ac fractas.
Ratio harum denominationum ex Capite primo jam abunde
intelligitur. Functio scilicet rationalis omnino est libera ab om-
ni irrationalitate quantitates variabiles, quarum Functio dici-
tur, afficiente; hæcque erit integra si nullis fractionibus inqui-
netur, contra vero fracta. Sic Functionis integræ duarum va-
riabilium $y$ & $z$ hæc erit forma generalis: $a + by + \gamma z + \delta y^2 +$
$\epsilon yz + \zeta z^2 + \eta z^3 + \theta y^2 z + \iota y z^2 + \kappa z^3 + \&c.$ Quod
fi
H 3
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.