Leonhard Euler · 1748 · Internet Archive
Introductio in analysin infinitorum
All 320 leaves · leaf 98
Transcription
70 DE QUANTITATIBUS
LIB. I. titates exponentiales, prout vel solus Exponens est quantitas variabilis, vel praeterea etiam ipsa quantitas elevata; prioris generis est $a^z$, hujus vero $y^z$; quin etiam ipse Exponens potest esse quantitas exponentialis uti in his formis $a^{a^z}$; $a^{y^z}$; $y^{a^z}$; $x^{y^z}$. Hujusmodi autem quantitatum non plura constituemus genera, cum earum natura satis clarè intelligi queat, si primam tantum speciem $a^z$ evolverimus.
97. Sit igitur proposita hujusmodi quantitas exponentialis $a^z$, quae est Potestas quantitatis constantis $a$, Exponentem habens variabilem $z$. Cum igitur iste Exponens $z$, omnes numeros determinatos in se complectatur, primum patet si loco $z$ omnes numeri integri affirmativi successive substituantur, loco $a^z$ hos prodituros esse valores determinatos $a^1$; $a^2$; $a^3$; $a^4$; $a^5$; $a^6$; &c. Sin autem pro $z$ ponantur successive numeri negativi $-1$, $-2$, $-3$, &c. prodibunt $\frac{1}{a}$; $\frac{1}{a^2}$; $\frac{1}{a^3}$; $\frac{1}{a^4}$; &c. ac, si fuerit $z=0$, habebitur semper $a^0=1$. Quod si loco $z$ numeri fracti ponantur, ut $\frac{1}{2}$; $\frac{1}{3}$; $\frac{2}{3}$; $\frac{1}{4}$; $\frac{3}{4}$; &c. orientur isti valores $\sqrt{a}$; $\sqrt[3]{a}$; $\sqrt[3]{aa}$; $\sqrt[4]{a}$; $\sqrt[4]{a^3}$; &c., qui in se spectati geminos pluresve induunt valores, cum radicum extractio semper valores multiformes producat. Interim tamen hoc loco valores tantum primarii, reales scilicet atque affirmativi admitti solent; quia quantitas $a^z$ tanquam Functio uniformis ipsius $z$ spectatur. Sic $a^{\frac{5}{2}}$ medium quendam tenebit locum inter $a^2$ & $a^3$, eritque ideo quantitas ejusdem generis; & quamvis valor $a^{\frac{5}{2}}$ sit aeque $=-aa\sqrt{a}$, ac $=+aa\sqrt{a}$, tamen posterior tantum in censum venit. Eodem modo res se habet, si Exponens $z$ valores irrationales accipiat, quibus casibus cum difficile sit numerum valorum involutorum concipere.
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.