Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 101

Transcription

94 DE METHODO MAX. ET MIN. Quia est Z functio ipsius $\Pi$; fit $dZ=Ld\Pi$, erit L functio ipsius $\Pi=\int ydx$. Deinde cum fit $d\Pi=ydx$; erit $[Z]=y$, & ob $d[Z]=[M]dx+[N]dy+[P]dp+\&c.$ fiet $[M]=0, [N]=1, [P]=0, [Q]=0, \&c.$ unde pro curva quaesita haec habebitur aequatio $0=H-\int Ldx$; ideoque $L=0$. Hinc erit $\Pi=\int ydx=\text{constanti cuidam}$, porroque $y=0$. Satisfacit ergo sola linea recta in ipsum axem incidens; idque pro quacunque abscissa aeque ac pro definita $=a$. EXEMPLUM II. 16. Si $\Pi$ denotet aream curvae $=\int dx\sqrt{(1+pp)}$ ejusque functio quacunque fuerit Z; invenire curvam, quae, pro data abscissa $AZ=a$, habeat valorem formulae $\int Zdx$ maximum vel minimum. Ob $dZ=Ld\Pi$, erit L functio ipsius arcus $\Pi$; & ob $d\Pi=dx\sqrt{(1+pp)}$, erit $[Z]=\sqrt{(1+pp)}$ & $[M]=0, [N]=0, [P]=\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}}, [Q]=0, \&c.$ unde pro curva quaesita ista habebitur aequatio: $0=-d.\frac{p}{dx\sqrt{(1+pp)}}(H-\int Ldx)$; hincque $C=\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}}(H-\int Ldx):$ ubi constans C ita determinari debet, ut, posito $x=a$, fiat $C=\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}} \times 0$; quare quia $\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}}$ infinitum fieri nequit, necesse est ut fit $C=0$; ideoque vel $\frac{p}{\sqrt{(1+pp)}}=0$; vel $\int Ldx=H$. Fiet ergo, ex posteriore aequatione, $L=0$; & $\Pi=\text{constanti cuidam}$: ex quo porro deducitur $d\Pi=dx\sqrt{(1+pp)}=0$, cui conditioni nullo modo satisfieri potest. Ex priore aequatione autem deducitur $p=0$, seu $dy=0$, quae est aequatio pro linea recta axi AZ parallela, quae quaestioni pro abscissa quacunque satisfacit, EXEM-
confidence 0.48 34 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.