Steps / Historical AI

Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive

Methodus inveniendi lineas curvas

All 336 leaves · leaf 129

Transcription

122 DE METHODO MAX. ET MIN. nem quamdam ipsius $x$ determinatam, atque solutionem ad Caput praecedens pertinere. Idem vero haec solutio patefaciet, cum enim sit hoc casu $[N]=0, [P]=0, [Q]=0, \&c.$ aequatio pro curva erit $0=N-\frac{dP}{dx}+\frac{ddQ}{dx^2}-\&c.$ quae eadem per Methodum priorem obtinetur. Usus autem hujus solutionis clarius per aliquot Exempla declarabitur. EXEMPLUM I. 45. Invenire curvam, in qua sit maximus valor ipsius $n$, existente $dn=gdx-\alpha n^n dx/\sqrt{1+pp}$. Quaestio haec occurrit quando quaeritur curva, super qua grave in medio resistente secundum celeritatum rationem $2n$plicatam descendens maximam obtinet celeritatem: denotat enim $n$ quadratum celeritatis, & $g$ vim gravitatis secundum directionem axis AZ exertam. Pertinet itaque haec quaestio ad casum Coroll. 3 4, & 5 expositum, quo erat $Z=[Z]=g-\alpha n^n \sqrt{(1+pp)}$; atque adeo curva uni abscissae satisfaciens pro omni abscissa aeque valebit. Cum igitur sit $dZ=-\ [TRUNCATED]
confidence 0.90 9 expressions source scan at the Internet Archive

This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.