Leonhard Euler · 1744 · Internet Archive
Methodus inveniendi lineas curvas
All 336 leaves · leaf 151
Transcription
144 DE USU METHODI
$+ 2y^3 dy = 0$, cujus integrale est $n^2 y^2 + y^4 = C$, hincque
$\Pi = \frac{\sqrt{(b^4 - y^4)}}{y}$; quæ æquatio, quia non pendet ab $V$, pro
quocunque valore ipfius $x$ satisfaciet. Erit autem introducta abf-
ciffa $AP = t$, ob $u = \Pi = \frac{ydy}{dt}$, ista æquatio $\frac{ydy}{dt} = \frac{\sqrt{(b^4 - y^4)}}{y}$,
unde $dt = \frac{yydy}{\sqrt{(b^4 - y^4)}}$, ex qua æquatione intel-
ligitur Elasticam rectangulam quæsito satisfacere; ita ut pro area
ANM inter normales AN & MN arcus curvæ AM sit bre-
vissimus. Hæc autem curva per data duo puncta, siquidem
axis AP sit positione datus, describi potest.
SCHOLION II.
13. Ex his Exemplis eximius usus, quem habet nostra Me-
thodus in Problematis etiam diversi generis resolvendis, abun-
de patet; inprimis autem ultimum Exemplum nonnullas nota-
tu maxime dignas suppeditat circumstantias, ex quibus natura
solutionis illustrari poterit. Quoniam enim duplex æquatio ob
factores duos nata est, duplex quoque solutio prodiit; quarum prior
lineam satisfacientem absolute determinat, ita ut ea per data duo
puncta duci nequeat: dat enim vel lineam rectam, vel semicir-
culum. Linea recta duplici modo quæstionem solvit, dum est vel
normalis ad axem AP, vel eidem parallela; & quemadmodum
utraque satisfaciat manifestum est: nam in ea, quæ est normalis
ad axem, portio quæ cum axe & normali datum spatium com-
prehendit perpetuo est infinite parva, ideoque revera minima:
altera recta axi parallela aliquanto latius patet, cum ea per da-
tum punctum duci possit; & quia ipsæ applicatæ ad eam sunt
normales, ac spatium abscissum sit ut ipsa abscissa, ejus respec-
tu linea illa recta utique erit brevissima. Semicirculus deinde,
qui ex prima solutione prodiit, ita absolute satisfacit, ut, pro-
posita spatii abscindendi quantitate, ipse semicirculus determi-
netur,
This text was produced by machine and has not been corrected by hand. Where it matters, read the scan. Confidence is the model's own, not an external check.